Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.24.1 Cic. Fam. 11.25.2 (English) >>Cic. Fam. 11.26.1

Scr. Romae xiv K. Quint a. 711 (43). M. CICERO S. D. D. BRVTO. 11.25.1 exspectanti mihi tuas cotidie litteras Lupus noster subito denuntiavit ut ad te scriberem si quid vellem. ego autem, etsi quid scriberem non habebam (acta enim ad te mitti sciebam, inanem autem sermonem litterarum tibi iniucundum esse audiebam), brevitatem secutus sum te magistro. scito igitur in te et in conlega spem omnem esse. 11.25.2 de Bruto autem nihil adhuc certi ; quem ego, quem ad modum praecipis, privatis litteris ad bellum commune vocare non desino. qui utinam iam adesset! intestinum urbis malum, quod est non mediocre, minus timeremus: sed quid ago'? non imitor λακωνισμὸν tuum ; altera iam pagella procedit. vince et vale. xiiii K. Quintil.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.24.1 Cic. Fam. 11.25.2 (English) >>Cic. Fam. 11.26.1

Powered by PhiloLogic